Impetus in USA terroristicus
Start Omhoog

 

 
   
 


IMPETUS IN USA TERRORISTICUS

14.9.2001 redegit Tuomo Pekkanen


Die Martis (11.9.) mane impetus terroristicus maximae crudelitatis
in Civitates Americae Unitas factus est.
Terroristae aeroplanum commerciale vi abduxerunt
et contra turrim aedium Neo-Eboracensium, nomine World Trade Center,
inopinanter gubernaverunt.
Duodeviginti minutis post, aliud aeroplanum
contra alteram earundem aedium turrim volavit.
Turres geminae, altitudine quadringentorum undecim metrorum,
quod symbolum potentiae oeconomicae Americanorum habebatur,
ignem conceperunt et explosionibus factis post unam fere horam corruerunt.
His aedibus deletis tertium aeroplanum,
id quoque vi abductum, contra Pentagon praecipitavit,
quae est sedes Washingtoniensis ministerii defensionis.
Postea compertum est,
ut minister a rebus exteris Colin Powell confirmavit,
primum scopum tertii ictus fuisse Aedes Albas, residentiam praesidentis.
Quartum aeroplanum a terroristis interceptum prope urbem Pittsburgh in silvam decidit.
In aedificiis in ruinas redactis complura dena milia hominum laborare solebant.

DE AUCTORE SCELERIS INDICIA
De auctore et origine scelerum suspectus maxime habetur Osama bin Laden, Arabs Saudianus, terrorista et miliardarius in Afganistania latitans, quem ordini terroristico praeesse constat. FBI sive Foederalis Grapheum Investigationis Americanorum indicia quaedam de culpa illius in lucem iam venisse nuntiavit.



 

 
  Origo est Radiophonia Finnica Generalis (YLE), redactor est aut Tuomo Pekkanen aut Reijo Pitkäranta.
  De Nuntii Latini worden wekelijks uitgezonden op de Finse radio (YLE) en zijn ook te beluisteren via het internet: http://www.yleradio1.fi/nuntii. Ze zijn samengesteld door Tuomo Pekkanen of Reijo Pitkäranta.

Voor alle opmerkingen, suggesties, verbeteringen slechts 1 adres.
© Vakwerkgroep Latijn Bim-Sem Mechelen 2002-2005