Epistulae X 97

Start Omhoog Epistulae III  14 Epistulae X 96 Epistulae X 97

 

  Plinius, Epistulae, X, 97:

Trajanus beantwoordt de brief van Plinius (Epistulae, X, 96)

Traianus Plinio

 
Actum, quem° debuisti, mi° Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani° ad te delati fuerant, secutus° es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest.
 
Conquirendi non sunt; (1) si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita° tamen ut, qui° negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando° dis° nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.
 
Sine auctore vero propositi libelli in nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli nec nostri saeculi est.

 


Voor alle opmerkingen, suggesties, verbeteringen slechts 1 adres.
© Vakwerkgroep Latijn Bim-Sem Mechelen 2002-2005