Clades naturae Americana
02.09.2005, klo 11.31
Civitates Americae
Septentrionalis prope oram
Sinus Mexicani sitae
septimana
ineunte tempestate horribili, cui nomen Katrina
inditum, gravissime
afflictae sunt.
Quot homines illa clade
interierint, nondum exacte constat, sed numerus mortuorum iam
multorum centenorum esse existimatur.
Regio calamitate pessime vastata ab
Ludoviciana usque ad
Floridam extenditur.
Nova Aurelia, urbs
maritima, quae iam ante tempestatis ortum iussu magistratuum tota
fere incolis evacuata erat, etiam maiora
detrimenta
cepisset, nisi procella
cursu mutato eam paululum
praeterisset.
Biduo
post tamen novum
periculum apparuit: aggeres enim, qui ad
tutelam
Novae Aureliae infra
superficiem
maris iacentis exstructi erant, vi ventorum multis locis fracti
sunt, quo factum est, ut massae aquarum e lacu
Pontchartrain in urbem
influerent et quattuor huius partes obruerent.
Ita cives, qui ibidem remanserant, fluctibus circumdati in
tecta domuum et in alia loca
editiora confugere coacti sunt.
Multitudo autem hominum circiter viginti milium in magnam
palaestram constipata est,
ubi
inopia omnium rerum necessariarum laborans auxilium exspectat.
Reijo Pitkäranta